- EDGARUS Etheling
- EDGARUS EthelingRegni Anglorum haeres legitimus, cernens res patriae undique perturbari, ascensâ navi cum Agatha matre sua et sororibus Margareta et Christina in Hungariam, ubi natus fuerat, reverti conabatur, sed ortâ tempestate compulsus est in Scotiam applicare. Hac occasione factum est, ut Margareta Regi Malcolmo nupta traderetur, ex qua nati sunt 6. filii et 2. filiae, quorum tres sc. Edgarus, Alexander, ac David iuxta generis sui nobilitatem Reges fuêre. Haec ex Mat. Parisiensi. Est autem Edgar Saxonice pro Edig-ar, i. e felix potestas. Eadig legitur, Mat. 6. in Saxonico Testamento. Ear, sive Ar est honor; unde Arlic et Earlic Honoratus, atque hinc factum est, ut Comites, qui cum Danis in Angliam venêrunt, Earles vocarentur. Camden. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.